etsi mihi numquam dubium fuit quin tibi essem carissimus, tamen cotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore quam in provincia fuisses (etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest), quo liberius iudicium esse posset tuum. itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui, iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit, offici, quod te mecum,
quodcumque cepissem consili, polliceris fore; quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quicquam potest.